NETHINAEI

NETHINAEI
NETHINAEI
dicebantur apud Israelitas, servi portantes ligna ac haurientes aquam pro domo Domini; Non ex Levitarum, aut Israelitarum numero: sed ad id officii damnati erant Gibeonitae, qui Iosuam, dicendo longinquos se esse, cum tamen in medio Israelitarum habitarent, fraudulenter deceperunt. Vide Iosuae c. 9. v.
22. His postea id nominis haesit, ab Hebr. Nathan, i. e. dedit, ut, quasi dedititii seu ascriptitii, sic dicerentur. Dati enim erant ad servitium Templi, qui Levitis, Sacerdotum Ministris, inservientes, viliora obirent ministeria. Illis Davidis ac Salomonis tempore, alii ex devictis Cananaeis accessêre. Franc. Burmannus, Synops. Theol. Part. I. l. 4. c. 9. Quod ministerium, quam vile fuerit, patet ex locutione proverbiali, cuius mentio Deucteron. c. 29. v. 11. Parvuli vestri, feminae vestrae et pereginus, qui est in medio castrorum tuorum: tum is qui putat ligna tua: tum qui haurit aquam tuam. Dici autem coeperunt Nethmim, circa Davidis tempora, et ab Esra ac Nehmia hôc nomine perpetuo insigniuntur. De iisdem ab Israeliticis coniugiis arcendis, duo Maiorum suorum decreta, tradunt Magistri; alterum Iosuae, quod temporarium fuisse aiunt: alterum Davidis Regis quô qrcebantur in perpetuum, quod et inde natum esse aiunt, quia adeo crudeles sese exhibuerant Gibeonitae, ut sine suspendio septem filiorum Saulis Regis nollent placari, vide Iohan, Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebraeor. l. 5. c. 14. Eôdem modô, Brutii, quod Annibali, quamdiu in Italia versabatur, adhaesissent, lictores Magistratuum: et Piceni, cursores, a Romanis, effecti sunt. Imprimis vero cum Lacedaemoniorum servis, qui Helotae dicti, magna Nethinun istis affinitas fuit. Illi enim, ex Messeniis captivi, cum saepius a Lacedaemoniis victi superatique essent, similiter ad publica ministeria populo exhibenda, aquam etiam hauriendam ac secanda ligan, damnati leguntur, apud Scriptores Graecos. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 5. Franc. Burmannm Exposit. loci Iosuae cit. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ASCRIPTITII — I. ASCRIPTITII Deorum genus, apud Athenienses, quos praeter duodecim praecipuos (quibus ara communis exstructa erat, Βωμὸς τῶ δώδεκα Θεῶν, et per quos iurare solebant, Μὰ τοὺς δώδενα Θεοὺς) venerati sunt. Ita enim de illis Strabo: Α᾿ςθηναῖοι δ᾿… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRUTTIANI — dicti sunt apud Romanos, qui Magistratibus in provinciis apparerent. A. Gellius l. 10. c. 3. Quum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset, et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset; primi totius Italiae Bruttit ad Hannibalem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NATHINAEI — vide Nethinaei …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACERDOS — nomen officii Ecclesiastici, apud Israelitas. Quemadmodum enim in Ecclesia N. T. institutos legimus Episcopos seu Ministros Verbi, Diaconos et Subdiaconos, sic in Veteri Ecclesia fuêre Sacerdotes, Levitae ac Nethinaei: quorum omnium caput… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”